Amicae desiderium - Carm. 180 (versibus vernaculis Latine redditis)
Circa mea pectora
multa sunt suspiria
de tua pulchritudine,
quae me laedunt misere.
Hora it, vesper fit,
sed amata non venit.*
Tui lucent oculi
sicut solis radii
sicut splendor fulguris
lucem donat tenebris.
Hora it, vesper fit,
sed amata non venit.*