Metam. XV - Omnia mutantur

Carmen Pythagorae - Metam. XV. 165-185
Metrum: dactylicus hexameter

Omnia mūtantur, nihil interit: errat et illinc
hūc venit, hinc illūc, et quōslibet occupat artūs
spīritus ēque ferīs humāna in corpora trānsit
inque ferās noster, nec tempore dēperit ūllō,

utque novīs facilis signātur cēra figūrīs
nec manet ut fuerat nec fōrmam servat eandem,
sed tamen ipsa eadem est, animam sīc semper eandem
esse, sed in variās doceō migrāre figūrās.

Ergō, nē pietās sit victa cupīdine ventris,
parcite, vāticinor, cognātās caede nefandā
exturbāre animās, nec sanguine sanguis alātur!

Et quoniam magnō feror aequore plēnaque ventīs
vēla dedī: nihil est tōtō, quod perstet, in orbe.
Cūncta fluunt, omnis-que vagāns fōrmātur imāgō;
ipsa quoque assiduō lābuntur tempora mōtū,

nōn secus ac flūmen; neque enim cōnsistere flūmen
nec levis hōra potest: sed ut unda impellitur undā
urgēturque prior veniente urgetque priōrem,
tempora sīc fugiunt pariter pariterque sequuntur

et nova sunt semper; nam quod fuit ante, relictum est,
fitque, quod haud fuerat, mōmentaque cūncta novantur.