Archilochus - Περὶ ἀρίστου στρατηγοῦ - Fragm. 114
Metrum: Trochaicus tetrameter catalecticus
Οὐ φιλέω μέγαν στρατηγὸν, οὐδὲ διαπεπλιγμένον,
ἀλλά μοι σμικρός τις εἴη καὶ περὶ κνήμας ἰδεῖν
οὐδὲ βοστρύχοισι γαῦρον οὐδ’ ὑπεξυρημένον
ῥοικός, ἀσφαλέως βεβηκὼς ποσσὶ, καρδίης πλέως.
Ad commilitones - Epod. 13
Metrum: Iambicum systema epodicum
Quō, quō scelestī ruitis? aut cūr dexterīs
aptantur ēnsēs conditī?
Parumne campīs atque Neptūnō super-
fūsum est Latīnī sanguinis?
Nōn ut superbās invidae Karthāginis
Rōmānus arcēs ūreret,
intāctus aut Britannus ut dēscenderet
Sacrā catēnātus viā;
sed ut secundum vōta Parthōrum suā
Urbs haec perīret dexterā!
Neque hīc lupīs mōs nec fuit leōnibus
umquam nisi in dispār ferīs.
Furorne caecus, an rapit vīs ācrior,
an culpa? Respōnsum date!
Tacent, et albus ōra pallor īnficit
mentēsque perculsae stupent.
Sīc est: acerba fāta Rōmānōs agunt
scelusque frāternae necis,
ut immerentis flūxit in terram Remī
sacer nepōtibus cruor.
Archilochus & Horatius - De bello.pdf