Anacreon - Hymnus ad Artemidem - Fragm. 3
metrum: Glyconium systema tetracolon
Γουνοῦμαί σ’ ἐλαφηβόλε
ξανθὴ παῖ Διὸς ἀγρίων
δέσποιν’ Ἄρτεμι θηρῶν·
ἥ κου νῦν ἐπὶ Ληθαίου
δίνῃσι θρασυκαρδίων
ἀνδρῶν ἐσκατορᾷς πόλιν
χαίρουσ’, οὐ γὰρ ἀνημέρους
ποιμαίνεις πολιήτας.
Hymnus ad Dianam - Carm. 34
metrum: Glyconium systema tetracolon
Diānae sumus in fide
puellae et puerī integrī;
Diānam puerī integrī
puellaeque canāmus.
Ō Lātōnia, māximī
magna prōgeniēs Iovis,
quam māter prope Dēliam
dēpōsīvit olīvam,
montium domina ut forēs
silvārumque virentium
saltuumque reconditōrum
amniumque sonantum,
tū Lūcīna dolentibus
Iūnō dicta puerperīs,
tū potēns Trivia et nothō es
dicta lūmine Lūna.
Tū cursū, dea, mēnstruō
mētiēns iter annuum,
rūstica agricolae bonīs
tēcta frūgibus explēs.
Sīs quōcumque tibī placet
sāncta nōmine, Rōmulīque,
antīquē ut solita es, bonā
sōspitēs ope gentem.